Akt poświęcenia się Najświętszemu Sercu Pana JezusaAkt poświęcenia się Najświętszemu Sercu Pana Jezusa: (AAS 1925, str.542)
Iesu Dulcissime, Redemptor humani generis, respice nos ad altare tuum
humillime provolutus. Tui sumus, tui esse volumus; quo autem Tibi
coniuncti firmius esse possimus, en hodie Sacratissimo Cordi tuo se
quisque nostrum sponte dedicat. Te quidem multi novere numquam; Te,
spretis mandatis Tuis, multi repudiarunt. Miserere utrorumque,
benignissime Jesu, atque ad sanctum Cor tuum rape universos. Rex esto,
Domine, nec fidelium tantum qui nullo tempore discessere a Te, sed etiam
prodigorum filiorum qui Te reliquerunt: fac hos, ut domum paternam cito
repetant, ne miseria et fame pereant. Rex esto eorum, quos aut
opinionum error deceptos habet, aut discordia separatos, eosque ad
portum veritatis atque ad unitatem fidei revoca, ut brevi fiat unum
ovile et unus pastor. Rex esto eorum omnium, qui in tenebris
idololatriae aut islamismi adhuc versantur, eosque in lumen regnumque
tuum vindicare ne renuas. Respice denique misericordiae oculis illius
gentis filios, quae tamdiu populus electus fuit; et Sanguis, qui olim
super eos invocatus est, nunc in illos quoque, redemptionis vitaeque
lavacrum, descendat.. Largire, Domine, Ecclesiae tuae securam cum
incolumitate libertatem; largire cunctis gentibus tranquillitatem
ordinis; perfice, ut ab utroque terrae vertice una resonet vox: Sit laus
divino Cordi, per quod nobis parta salus: ipsi gloria et honor in
saecula. Amen.
Powrót